top of page

Production Photos

Head Shots

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans meque extra tecta ferebam. ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, paruumque patri tendebat Iulum: 'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;               675 sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. cui paruus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' Talia uociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.               680 namque manus inter maestorumque ora parentum ecce leuis summo de uertice uisus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci. nos pauidi trepidare metu crinemque flagrantem  excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. at pater Anchises oculos ad sidera laetus extulit et caelo palmas cum uoce tetendit: 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laeuum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. illam summa super labentem culmina tecti cernimus idaea claram se condere silua signantemque uias; tum longo limite sulcus dat lucem et late circum loca sulphure fumant. hic uero uictus genitor se tollit ad auras adfaturque deos et sanctum sidus adorat.'iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum,
di patrii; seruate domum, seruate nepotem. uestrum hoc augurium, uestroque in numine Troia est. cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.' dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia uoluunt. 'ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae; ipse subibo umeris nec me labor iste grauabit; quo res cumque cadent, unum et commune periclum, una salus ambobus erit. mihi paruus Iulus               sit comes, et longe seruet uestigia coniunx. uos, famuli, quae dicam animis aduertite uestris. est urbe egressis tumulus templumque uetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus religione patrum multos seruata per annos;               715 hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam. tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis; me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas, donec me flumine uiuo abluero.' haec fatus latos umeros subiectaque colla ueste super fuluique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant tela neque aduerso glomerati examine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. iamque propinquabam portis omnemque uidebar euasisse uiam, subito cum creber ad auris uisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens 'nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant. ardentis clipeos atque aera micantia cerno.' hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem. namque auia cursu dum sequor et nota excedo regione uiarum, heu misero coniunx fatone erepta Creusa substitit, errauitne uia seu lapsa resedit, incertum; nec post oculis est reddita nostris.             nec prius amissam respexi animumue reflexi quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam uenimus: hic demum collectis omnibus una defuit, et comites natumque uirumque fefellit.quem non incusaui amens hominumque deorumque,
aut quid in euersa uidi crudelius urbe? Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis commendo sociis et curua ualle recondo; ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. stat casus renouare omnis omnemque reuerti per Troiam et rursus caput obiectare periclis. principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto et uestigia retro obseruata sequor per noctem et lumine lustro: horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.               755 inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant. ilicet ignis edax summa ad fastigia uento uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. procedo et Priami sedes arcemque reuiso: et iam porticibus uacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes praedam adseruabant. huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum crateresque auro solidi, captiuaque uestis congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres stant circum. ausus quin etiam uoces iactare per umbram impleui clamore uias, maestusque Creusam nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui. quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae uisa mihi ante oculos et nota maior imago. obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. tum sic adfari et curas his demere dictis: 'quid tantum insano iuuat indulgere dolori, o dulcis coniunx? non haec sine numine diuum eueniunt; nec te comitem hinc portare Creusam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
longa tibi exsilia et uastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua inter opima uirum leni fluit agmine Thybris. illic res laetae regnumque et regia coniunx parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae. non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo, Dardanis et diuae Veneris nurus; sed me magna deum genetrix his detinet oris. iamque uale et nati serua communis amorem.' haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. ter conatus ibi collo dare bracchia circum; ter frustra comprensa manus effugit imago, par leuibus uentis uolucrique simillima somno.
sic demum socios consumpta nocte reuiso. Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum inuenio admirans numerum, matresque uirosque, collectam exsilio pubem, miserabile uulgus. undique conuenere animis opibusque parati in quascumque uelim pelago deducere terras. iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur. cessi et sublato montis genitore petiui.

Postquam res Asiae Priamique euertere gentem immeritam uisum superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, diuersa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur diuum, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque uiros. uix prima inceperat aestas et pater Anchises dare fatis uela iubebat, litora cum patriae lacrimans portusque relinquo et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum cum sociis natoque penatibus et magnis dis. Terra procul uastis colitur Mauortia campis (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique penates dum fortuna fuit. feror huc et litore curuo moenia prima loco fatis ingressus iniquis Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. sacra Dionaeae matri diuisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum. forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus. accessi uiridemque ab humo conuellere siluam conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,                25 horrendum et dictu uideo mirabile monstrum. nam quae prima solo ruptis radicibus arbos uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae et terram tabo maculant. mihi frigidus horror membra quatit gelidusque coit formidine sanguis. rursus et alterius lentum conuellere uimen insequor et causas penitus temptare latentis; ater et alterius sequitur de cortice sanguis. multa mouens animo Nymphas uenerabar agrestis Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis, rite secundarent uisus omenque leuarent. tertia sed postquam maiore hastilia nisu adgredior genibusque aduersae obluctor harenae, (eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo auditur tumulo et uox reddita fertur ad auris: 'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto, parce pias scelerare manus. non me tibi Troia externum tulit aut cruor hic de stipite manat. heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum: nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit telorum seges et iaculis increuit acutis.' tum uero ancipiti mentem formidine pressus obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit

bottom of page